

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 8: Versus 2
Misereor super turbam.Quia verus homo miseretur et compatitur affectu humanae fragilitatis. Quod de septem panibus et paucis pisciculis quatuor millia hominum satiavit, divinae potentiae opus est contra Eutichetis errorem.Triduo sustinent.Quare triduo sustinerent Matthaeus dicit sic[Matth. 15.]:Et ascendens in montem sedebat ibi, et accesserunt ad eum,etc. Turba triduo Dominum sustinet propter sanationem infirmorum suorum, cum electi quique fide sanctae Trinitatis lucidi Domino, pro suis suorumque peccatis, animae peccantis, scilicet, languoribus instanter supplicant.Turba multa triduo Dominum sustinet, cum multitudo fidelium peccata sua per poenitentiam declinans ad Dominum se in opere, in locutione et cogitatione convertit.[BEDA.]Hoc miraculo designatur, quod viam praesentis saeculi, aliter incolumes transire nequimus, alimento verbi sui Christus nos reficiat. Hoc vero typice, etc., usque ad ipse ab infimis delectationibus abstractam pane coeli reficit, atque ad appetitum supernae suavitatis cibi spiritualis dato pignore accendit.